6.8.2012 21:20:18 .kili.
Re: Do určité míry
LF MU Brno :
SPONDEBITIS IGITUR:
PRIMUM vos semper doctrinam, qua nunc polletis, populi commodo consulturos, officia vestra rite, diligenter, humane, ita denique ut eorum ratio a vobis quandocumque reposci possit, semper praestituros, omniaque semper incrementa, quae progrediente tempore haec ars ceperit, culturos atque provecturos;
DEIN vos semper vivendi rationem, quoad facultate et iudicio consequi poteritis, sanis aegrisque utilem praescripturos; vitam atque artem vestram castam et ab omni scelere puram servaturos animumque vestrum soli saluti hominum observandae intenturos; quae vero inter curandum aut in vita hominum communi vel videritis, vel audieritis, quae minime efferi oporteat, sicut arcana silentio suppressuros;
POSTREMO vos Universitatis Masarykianae, necnon eius facultatis medicae, in qua medicinae doctoris gradum assecuti eritis, piam perpetuo memoriam habituros, eiusque res ac rationes, quoad poteritis, esse adiuturos.
Itaque cum non ignoretis, quo modo vos ipsos obligaturi sitis, omnia ea, quae praefatus sum, EX ANIMI VESTRI SENTENTIA SPONDEBITIS AC POLLICEBIMINI?
SPONDEO AC POLLICEOR.
Odpovědět